- ALMUCIUM seu ALMUTIUM
- ALMUCIUM seu ALMUTIUMAlmucia seu Armutia, insigne indumentum, seu amiculum, quô in Ecclesia Romana Canonici caput humerosque tegebant. Ioh. de Ianua in Voce Flamen. Quicumque erat Sacerdos, in signum Sacerdoti deferebat Almucium. In Statutis Massiliensibus MSS. idem est cum capucio. Wilh. Thorn. in Cbron. A. C. 1330. Quaesivit Episcopus, in quali habitu essei; vesponsum esi, quod in tunica de Burneto et almucia sine cuculla: cucullâ nempecaput, teliquâ almuciâ humeri tegebantur. Usus eius quam vetus; ex Histov. Tornacensi colligitnr, in qua mentio fit picturae cuiusdam Litberti Canonicorum Decani, Almutiam super humeros habentis, floruit autem is A. C. 1050. Eius capuci1ô antiquitus Canonicos, tempore divini Officii, caput texisle, apparet ex Concilio Basil. Et Ecclesias ingredientur, non capucia, sed almutias, vel byreta tenentes in capite. Quod etiam perspicitur in lapidibus sepulchralibus, Romae praecipue; imo usque ad hanc aetatem in Gallia obtinet. Unde moris esle aliquibus in locis, ait Ioh. Connatus Histor. Tornac. Tom. III c. 51. quod, cum novitius Sacerdos prim am Missam celebraturus est, accedat ad Altare cum Almutio in capite. Hodie tamen Ceremoniale Episcop l. 1. c. 18. haber, Qui solent gestare almutium, cum assurgum, â scapulis ad brachia dimittant. Quando portari, quando non, debeat, Statuta Ecclesiae Viennensis narrant, apud Ioh. le Lieure c. 26. de Canonicis: A selto S. Martini usque ad Pascha portabunt capas nigras suprapellicium, et a Paschausque ad Festum omnium SS. portabunt superpellicium sine capa et in capite capellum de griso, quem vulgariter almueiam vocant. Modus gestandihic erat, secundum Car. du Fresne: Primum Almuciae caput operuerunt, ita ut a capite pellis pars retro penderet, quae tegeret collum; Pars veroea, quae caput operiebat, formae esset quadratae et quatuor velut cornua effingeret, ut patet ex picturis antiquis Canonicorum, in Regesto Camerae Computor. Paris. de Feodis Comit. Claromontensis in Bellovacis. et ex :Molineto de Vestibus Canonic. Regular. postea in humeris drachiisque gestari coepêre: ad instar Monachorum Graecorum, inquitMacer, quando caput detegunt. Atque hinc iam elicit du Fresne, unde eiusmodi pileorum; quos Bonnets quarrez Galli appellant, usus fluxerit: Non enim alii ii sunt, quam almuciafum pars quae caputtegebat, resectâ caudâ, atque tum obtinuêre, cum almuciae vel in brachiis vel supra humeros gestari coeperunt. Vide Paschasium Disquisit Francic. l. 4. c. 15. etc. Sed et Almucia fuit Monachorum propria. Clemens. V. Pontif. Roman. in Concilio Vienn. ut Almutiis de panno nigro vel pellibus, caputiorum locô, uterentur statuit. Etiam Cardinalium insigne Aimutium nigrum fuisle, docer Car. Macer in Clocca. Imo et virorum, qui non Ecclesiastici, Almucia fuit, uti discimus ex Statutis Massiliensibus MSS. apud Car. du Fresne, ad A. C. 1293. aliisque auctoribus ei laudaris. Hinc coronam super Almuciam Rex detulisse legitur, in Ceremoniali Romano l. 1. sect. 5. Ubi Imperator sedens, depositâ almuciâ, primo induit sandalia etc. Quin et ipsas feminas id genus amictus gestâsse, suggerit idem du Fresne, ex Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regii A. C. 1350. Cuiusmodi Almucias qui faciebant, Aumuciers dicebantur Parisiis, uti ex eorum Statutis, quae servantur in Camera Computorum, discere est. Synonyma sunt, Armutia, ut diximus, et Amicia, quô modô vocem exprimit Monasticon Angl. Tom. III. part.. 2. p. 36. Diminutivum Almucella, in Testam. Ranimiri Regis Aragoniae aerae 1099. Apud Martinezium in Histor. Pinnatensi. Hinc vetus Rotul. A. C. 1234. Pro duabus Almucellis ad iuvenem Reginam etc. Quod ad vocis etymon, Deminic. Macer. corrupram esse vocem dicit, ab armo i. e. humero, quamvis armus de animalibus, humerus de hominibus dicatur. Unde Armutinm dicendum potius contendit, ex eo quod super armos feratur. Apud eundem Molanus de Canon. l. 3. c. 5. et 8. eam sie vult nominatam, a Teutonibus, quorum linguâ Altemutsen, pileum seniorum notat. Bayffius de Re Vestiar. ab amiciendo vocabuli etymon arcessit, unde Almucia, quasi amicula, dicta sit; quae, ut auctor est Festus et ex eo Isidor. l. 19. c. 25. Mulierum fuêre vestimenta. Alii, inter quos Ioh. Cognatus Histor. Tornac. l. 2. a Flandrico Hoft-Mutse, h. e. capitis pileus, deducunt: quâ appellatione donantur almuciae, in Testam. Rodolfi Corsbont. Decami S. Petri Lovaniensis A. C. 1380. quô confert duo almucia, dicta Bonte-Mutsen, h. e. pileos ex pellibus confectos: cui consona habet I. Banck in Taxa Cancellariae Romanae. Certe Almutias Petrus Damianus l. 5. Ep. 16. de Cierico nitidulo, ita descripsit: Ita ut caput eius numquam nisi gibellinica pellis obtegeret etc. apud praefatum Car. du Freine Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.